Benutzer:YYYÜgo/Angelus ad virginem

aus Wikipedia, der freien Enzyklopädie
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Angelus ad virginem ist ein mittelalterliches Weihnachtslied. In Großbritannien ist es bekannt unter dem Namen "Gabriel, from Heven King". Das Thema ist die Verkündigung des Erzengel Gabriel an die Jungfrau Maria.

Lateinischer Liedtext[Bearbeiten | Quelltext bearbeiten]

Angelus ad virginem,

Subintrans in conclave,

Virginis formidinem

Demulcens, inquit "Ave!

Ave, regina virginum:

Coeli terraeque dominum

Concipies et paries intacta

Salutem hominum;

Tu porta coeli facta,

Medela criminum."

"Quomodo conciperem,

Quae virum non cognovi?

Qualiter infringerem,

Quae firma mente vovi?"

"Spiritus sancti gratia

Perficiet haec omnia.

Ne timeas, sed gaudeas

Secura, quod castimonia

Manebit in te pura

Dei potentia."

Ad haec, virgo nobilis

Respondens inquit ei,

"Ancilla sum humilis

Omnipotentis Dei.

Tibi coelesti nuntio,

Tanti secreti conscio,

Consentiens et cupiens videre

Factum quod audio,

Parata sum parere

Dei consilio."

Angelus disparuit

Et statim puellaris

Uterus intumuit

Vi partus salutaris.

Qui, circumdatus utero

Novem mensium numero,

Hinc exiit et iniit conflictum,

Affigens humero

Crucem, qua dedit ictum

Hosti mortifero.

Eia Mater Domini,

Quae pacem reddidisti

Angelis et homini

Cum Christum genuisti!

Tuum exora filium

Ut se nobis propitium

Exhibeat, et deleat peccata,

Praestans auxilium

Vita frui beata

Post hoc exsilium. Kategorie:Adventslied Kategorie:Marienlied